- CUPIDO
- CUPIDOAmoris Deus, quem Hesiodus natum vult ex Chao et Terra, Simonides ex Marte et Venere, Arcesilaus ex nocte et Aethere, Alcaeus ex Lite et Zephyro, Sappho ex Venere et Caelo, Seneca ex Venete et Vulcano. Quidam ex sola Venere prognatum tradunt, citantes illud Virgilii, l. 1. Aen. v. 668.Nate meae vires, mea magna potentia solus.Duplex autem est, Ovid. l. 4. Fast. v. 1.Alma fave, dixi, geminorum mater Amorum,Seneca in Hippolyto, Actu 1. v. 275.Diva non miti generata ponto,Quam vocat matrem geminus Cupido.Honestus videlicet et turpis; Illumque ex Venere et Iove patrenatum volunt, hunc autem Noctis ac Erebi filium esse, quod ipsum refert Cicer. l. 3. de Nat. Deor. Fingitur a Poetis flammis armatus, ac duobus diversissimae naturae spiculis, alterô videlicet aureô, alterô plumbeô, quorum illud vim habet amorem conciliandi, hoc pellendi fugandique. Ovid. l. 1. Met. in Fab. Apol. ac Daphnes. Apud Thespiensis tamen Cupidinis signum vetustissimum erat αργὸς λίθος, rudis lapis, Pausan. l. 9. cuiusmodi lapidibus informibusseu impolitis statuis, Cedrenus Α᾿νδριάντας ςτηλῶν vocat, ante Daedali aetatem, divinos honores exhibere Gentiles solitos fuisse, diximus supra, ubi de Baetylis. Eius potentiam supra vidimus in Amore, quam hîc ulterius ex Poetis Graecis ostendemus. Anacreon, εἰς ἔρωτα, sic canit,Ο᾿ δὲ καὶ θεῶν δυναςτὴς,Ο᾿ δὲ καὶ βροτοὺς δυμάζει.Theocritus in Pharmaceutria:--- - Ε῎ρως δ᾿ ἄρα καὶ ΛιπαραιουΠολλάκις Α῾φαίςτοιο σέλας φλογερώτερον ἄθει.Idem, Idyll. 3.Νῦν ἔγνων τὸν ἔρωτα, βαρὺς θεὸς, ἦ ῥα λεμίναςΜαςθὸν ἐθήλαζε, δρυμῷ τέ μιν ἔτρεφε μάτηρ,Ο῞ς με κατασμύχων καὶ ἐς ὀςτέον ἄχρις ἰάπτει.Idem, Idyll. 11.Αἰ αἰ ἔρως ἀνιηρὲ τί μευ μέλαν ἐκ χροὸς αἷμαΕ᾿μφὺς, ὡς λιμνᾶτις ἅπαν ἐκ βδέλλα πέπωκας.Hesiodus, θεογον. v. 121. de Cupidine,----- ὃς κάλλιςτος εν ἀθανάτοισι θεοῖσιΛυσιμελὴς πάντων τε θεῶν πάντων τ᾿ ἀνθρώπων,Δάμναται εν ςτήθεςςι νόον καὶ ἐπίφρονα βουλὴν.Tyrannum virorum vocat Euripides in Hippol. Ε῎ρωτα δὲ τὸν τύραννον ἀνδρῶν τὸν τᾶς Α᾿φροδίτας φιλτάτων θαλάμων κλῃδοῦχον οὐ σεβἰζομεν. Moschus,Μίκκυλα μὲν τήνῳ τὰ χερύδρια, μακρὰ δὲ βάλλει,Βάλλει κ᾿ εἰς Α᾿χέροντα καὶ εἰς Α᾿ίδεω βασιλῆα.Oppianus, Halieuticôn l. 4.Σχέτλἰ ἔρως, δολόμητα, θεῶν κάλλιςτε μὲν ὅςςοιςΕἰσιδέειν, ἄλγιςτε δ᾿ ὅτε κραδίαν ὀροθύνεις,Ε᾿μπίπτων ἀδόκητος, ὑπὸ φρένα δ᾿ ὥςτε θύελλαΜίσγεαι, ἀςθμαίνεις δὲ πυρὸς δριμεῖαν ὁμοκλὴν,Παφλάζων ὀδύνῃσι καὶ ἀκρίτοισι μανίαις.Δάκρυ δέ σοι προβαλεῖν λαρὸν γάνος, ἠδ᾿ ἐςακοῦσαιΒυςςόθεν ὀιμωγὴν, ςπλάγχνοις δ᾿ ὑπὸ θερμὸν ἔρευθοςΦοινίξαι, χρωτὸς δὲ παράτροπον ἄνθος ἀμέρσαι,Ο῎ςςε τε κοιλῇνας, παρά τε φρένα πᾶσαν ἀεῖραιΜαινομένην, πολλοὺς δὲ καὶ ἐς μόρον ἐξεκύλιςςας,Ο῞ςςοις κειμέριος τε καὶ ἄγριος ἀντιβόλησας,Λύςςαν ἄγων, τόιαις γὰρ ἀγάλλεαι εἰλαπίνῃσιν.Idem, Cynegeticon l. 2.Ο῎μβριμ᾿ ἔρως πόσος ἐςςὶ, πόση σέθεν ἄπλετος ἀλκὴ,Πόςςα νοεῖς, πόσα κοιρανέεις, πόσα, δαῖμον, ἀθύρεις.Γαῖα πέλει ςταθερὴ, βελέεςςι δὲ σοῖσι δονεῖται,Α῎ςτατος ἔπλετο πόντος, ἀτὰρ σύγε καὶ τὸν ἔπηξας.Η῎λυθες εἰς αἰθῆῤ, οἶδεν δέ ςε μακρὸς ὄλυμπος.Δειμαίνει δέ ςε πάντα καὶ οὐρανὸς ἐυρὺς ὕπερθε,Γαίης ὅςςα τ᾿ ἔνερθε, καὶ ἔθνεα λυγρὰ καμόντων,Οἱ Λήθης μὲν ἄφυςςαν ὑπὸ ςτόμα νηπαθὲς ὕδωρ,Καὶ φύγον ἄλγεα πάντα, ςὲ δ᾿ εἰςέτι πεφρίκασἰΣῶ δὲ μἐνει καὶ τῆλε πέρας ὅσον οὔποτε λέυςςειΗ᾿ἑλιος φαέθων, σῷ δ᾿ αὖ πυρὶ καὶ φἀος εἴκειΔειμαῖνον, καὶ Ζηνὸς ὁμῶς εἴκουσι κεραυνοί.Τοίους ἄγριε δαῖμον ἔχεις πυρόεντας ὀιςτοὺς,Πευκεδανοὺς, μαλεροὺς, φθισίφρονας, ὀιςτρήενταςΤηκηδόνα πνείοντα, ἀναλθέας, οισι καὶ αὐτοὺςΘῆρας ἀνεπτόιησας ἐπ᾿ ἀζἐυκτοισι πόθοι???ι..Nic. Lloydius. Coeterum non minus ac Venus, apud Athenienses, in veneratione fuit, qui vitulum ei, quemadmodum matri vaccam, sacrificare sunt soliti. Theocritus,Ρ῾έξω τόρτιν ἔρωτι καὶ αὐτῇ βοῦν Α᾿φροδίτῃ,Faciam vitulâ Cupidini, sed ipsi bove Veneri.Nec in Veneris solum templo egregie a Zeuxide pictus, admitationem sui movit, sed in ipsa ad Academiam via Ε῎ρως et Α᾿ντέρως templum habuit proprium, cognomine Ψιθύρου insignis. Franc. Rossaeus, Archaeol. Att. l. 4. c. 2. Ambo autem ovorum progenies Dii Syri, Arnobio, l. 1. quod de Venere et Cupidine intelligendum, docet Salmasius. Venerem certe cum filio in Syriam ad Euphratem, metu Typhonis, venisse, et figuram pisicum formâ mutâsse, scribit Hyginus. Unde Germanicus, Arati Interpres, piscium caelestium par, duo Syra numina vocat:----- et Syriae duo Numina pisces.Quasi pisces illi duo caelestes, Veneris et Cupidinis instar referant, quos fabulae volunt piscium figuram ad Euphratem sumpsisse, Typhonis metu. Atque ovorum progenies inde dicti videantur, quia pisces ex ovis nascuntur. Unde a piscibus Syri, sed et a columbis (columbam enim ovum piscis fovisse, e quo nata Dea Syria, habet incertus in Germanici Phaenomena) abstinuêre. Vide Salmas. ad Solin. p. 281. plura vero hanc in rem, apud Io. Seldenum, de Diis Syris. Coeterum ingens Cupidinum populus circa Venerem. Claudian. locô mox citandô:Mille faretrati ludunt in margine Fratres.Imo exercitum universum eorum Veneri ascribit Papinius, l. 8. Theb. v. 235.----- Illi Cythereia laudantConnubia et multâ deductam lampade Fratrum,Harmoniam -----Vide eundem Comâ Earini etc. Quorum tamen unum solum ex illa, coeteros a Nymphis genitos, ait Claudianus laudatus, Epithalam. Honorii, ubi post versum paulo ante citatum 72. pergit, v. 73.Ore pares, aevo similes, gens mollis Amorum.Hos Nymfae pariunt, illum Venus aurea solumEdidit. Ille Deos, caelumque et sidera cornuTemperat, et summos dignatur figere Reges,Hi plebem feriunt -----Pingebatur porro Cupido seu Amor Veterum, humi fixis oculis, Bion, Idylliô 3.Α῾ μεγάλα μοι Κύτρις, ἔθ᾿ ὑπνώοντι παρέςτα,Νηπίαχον τὸν Ε῎ρωτα καλᾶς ἐκ χειρὸς ἄγοιςα,Ε᾿ς χθόνα νυςτάζοντα -----Qualem omnino pudorem in adolescentulo facit Papinius, l. 4. Theb. v. 318. Ille ad humum pallens ---- Qua de re vide Barthii Animadversiones ad l. Inprimis vero celebris fuit Cupido Praxitelis, obiectus a Cicerone Verri, propter quem Thespiae visebantur, postea Romae in Octaviae scholis positus: item alter eiusdem nudus in Pario, coloniâ Porpontidis, par Veneri Gnidiae nobilitae et iniuriâ, Plin. l. 36. c. 5. De cuius coronamento, vide Callistratum εἰς τὸ τȏυ ἔρω ἄγαλμ. ut et plura, hanc in rem, apud Car. Paschalium, Coronar. l. 2. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.